History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Postea vero «state jam media classis solvebat is Siciliam. Plerisque autem sociis et onerariis navibus commeatum vecturis et minoribus navigiis, et quicunque prsp-terea apparatus comitabatur, ante praeceptum erat, ut Corcyram convenirent, ut illinc omnes simul per Ionium sinum .ad Japygiam promontorium transmitterent; ipsi autem

Athenienses, et si qui sociorum aderant, quum ad dictam diem in Piraeeum descendissent, primo diluculo naves implere coeperunt, ut in altum ferrentur.

Cum quibus una descendit omnis prope dixerim turba, quae in urbe erat, et civium et peregrinorum, indigenae quidem, ut suos quique prosequerentur, alii sodales, alii cognatos, alii filios, et cum spe pariter ac lamentis incedentes, quod res quidem illas in suam potestatem redactum iri sperarent, bomines vero dubitarent, si unquam essent visuri, quia secum ipsi reputabant, quam procul a suis finibus mitterentur.