History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quum autem Athenienses haec audissent, confe-stim ipsis imperatoribus summam imperii potestatem facto decreto dederunt, ut arbitratu suo et de copiarum numero, et de universae navigationis ratione transigerent, prout ipsis ex usu reipublicae Atheniensis maxime fore videretur.

Post haec autem hic apparatus parari coepit, et quum ad socios mittebant, tum etiam ex suo ipsorum agro milites conscribebant. Jam enim modo se civitas et a morbo et ab assiduo bello recreaverat, ita ut et civium aetate militari praeditorum, qui adoleverant, numero floreret, et pecunia coacta abundaret propter inducias; quamobrem omnia facilius suppeditabantur. Atque hi quidem in apparatu erant.