History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Tandem vero quidam ex Atheniensibus in medium progressus Nicia advocato dixit, non oportere amplius praetextus, aut moras interponere, sed in omnium conspectu jam declarare, quemnam apparatum ab Atheniensibus sibi decerni vellet.

Ille vero invitus dixit, se etiam cum collegis per otium bac de re accuratius consultaturum, quantum tamen jam nunc intelligeret, non paucioribus quain centum triremibus navigandum esse (ipsorum autem Atheniensium fore naves militibus vehendis aptas tot, quot placeret , aliasque ex sociis arcessendas), militibus autem gravis armaturae universis tam Atheniensium, quam sociorum, non minus quinque millibus, sed amplius etiam, si possent; reliquum vero apparatum pro exercitus magnitudine, et sagittariorum illinc et ex Creta assumptorum, et funditorum, et si quid aliud opportunum esse videretur, praeparaturos et ducturos.

255