History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Adversus igitur talem potentiam non solum navalibus et infirmis copiis est opus, sed etiam multum terrestrem exercitum nobiscum navigare oportet, si modo aliquid cogitatis dignum agere volumus, nec a magno equitatu terra prohiberi, praesertim si civitates nostri metu conspirent, nec ulli alii, quam Egestaei, amici nobis facti, equitatum, quo hostibus resistamus, vicissim suppeditent.

Turpe autem est, nos vi repulsos discedere, aut postea novas copias arcessere, quod primo consilium prudens non inierimus; sed ex hoc ipso loco oportet nos cum firmissimo apparatu bellum illis inferre, reputato, et procul a finibus nostris nos esse navigaturos, neque bellum gesturos eodem modo, quo in regionibus hic nobis parentibus socii aliquem bello petivistis, ubi facilis subvectio eorum, quibus opus erat, ut ex agro sociali, sed in terram digressos totam alienam, unde quatuor hibernorum mensium spatio ne nuntius quidem huc facile venire possit.