History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Nam praeter Naxum et Cata-nam, quas propter Leontinorum cognationem ad nos spero transituras, aliae sunt septem, quae rebus omnibus sunt instructae prorsus eodem modo, quo noster exercitus, et praecipue illae, adversus quas potissimum tendimus, Selinus et Syracusae.

Nam in iis sunt et multi gravis armaturae milites et sagittarii et jaculatores, et multae triremes, et hominum multitudo illas impletura. Habent etiam pecuniam partim privatam, partim ea etiam in templis est Selinnntiis; Syracusanis vero etiam tributum a nonnullis barbaris penditur. At quo nobis praecipue praestant, magnam equorum copiam habent, et frumento domi nato, nec importato utuntur.