History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Quamobrem ego quoniam video nunc hic eidem viro adhortatores assidere, metus mihi incedit, et vicissim ipse quoque seniores adhortor, ne, si cui eorum ex illis aliquis assidet, pudore contineatur, ne scilicet videatur ignavus esse, nisi bellum suo suffragio comprobarit, et ne, quo quidem morbo illi laboraverint, infausto amore absentia amplectantur, hoc intelligentes, cupiditate quidem res paucissimas, providentia vero plurimas feliciter geri, sed pro patria*, quae maximum omnium superiorum periculum capessit, sententiam ferant, ac decernant, ut Sicilienses quidem iisdem quibus nunc finibus utentes, non illis poenitendis , Ionico sinu, si quis navigando terram legat, et Siculo, si quis per altum feratur, sua possidentes res item suas inter se componant;

Egestaeis autem ut separalim re-

250
spondeamus, ut, quandoquidem sine Atlieniensibus primum bellum contra Selinunlios susceperunt, id etiam per se ipsos deponant; nec posthac societatem quemadmodum consuevimus, cum iis faciamus, quibus calamitate quidem pressis auxilium feramus, sed si ipsi auxilio indigeamus, impetraturi non simus.