History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Atque meminisse debemus nos nuper admodum e gravi morbo et bello paululum esse recreatos, ita ut et pecuniae vi et hominum numero aucti simus; et aequum esse, haec pro nobis ipsis hic impendi, non autem pro istis viris exsulibus, qui nostrum auxilium implorant, quibus et pulchre mentiri conducit, et aliorum periculo, quum ipsi nihil nisi verba conferant, aut re feliciter gesta gratiam non dignam habere, aut aliqua clade accepta amicos in perniciem eecum trahere.

Quod si quis lubens creatus imperator vos ad hanc navalem expeditionem hortatur, suarum tantum rerum rationen) habens, praesertim si minore adhuc aetate sit quam pro imperio, ut et admirationi sit propter sumptus, quos in alendis equis facit, et propter magnitudinem sumptuum aliquem etiam fructum ex hoc imperio percipiat, ne huic quidem permittatis, ut reipublicae periculo privatim se magnificum ostentet, sed existimate, hujusmodi cives rem quidem publicam laedere, rem vero privatam absumere, et hoc negotium arduum esse, nec de quo adolescens consultare, quodque strenue tractare possit.