History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Postea vero Athenienses tropaeum erexerunt, mor-tuosque Syracusanis interposita fide pnblica reddiderunt, et Lamachi comites ipsumque receperunt. Et quum jam omnis iis exercitus navalis pariter et pedestris praesto adesset, ab Epipolis et praeruptis earum partibus initio lucto ad mare usque duplici muro Syracusanos cingebant.

Commeatus autem ad eorum exercitum es Italia undique comportabatur. Venerunt autem etiam ex Siculis multi ad Athenienses socii, qui prius belli eventum circumspiciebant , et ex Hetruria tres naves, quae singulae quinquaginta remig agebantur. Denique cetera quoque iis pro spe sua succedebant.

Etenim Syracusani non amplius existimabant, bello se superiores evasuros, quod ne ex Peloponneso quidem ullum auxilium ad eos veniebat, et quum inter se ipsos de compositione facienda agere.coeperunt, tum etiam cum Nicia; hic enim defuncto Lamacho imperium solus habebat.

Et nihil quidem transigebatur, sed, ut fieri solet inter homines consilii inopes et obsidione arctius quadi antea pressos, multa et apud illum agebantur et plura etiam in urbe. Etenim et quaedam mutua suspicio propter praesentia mala inter ipsos erat orta, ideoque et ducibus, quorum ductii haic iis acciderant, quasi propter illorum vel infelicitatem vel proditionem clades acciperent, imperium abrogarunt, et alios in illorum locum surrogarunt, Heraclidem et Euclem et Telliani.