History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Interea vero ibi ex iis, qui initio ad urbem confugerant, quum haec fieri viderent, et ipsi sumptis animis ab urbe rursps aciem adversus Athenienses sibi oppositos instruxerunt, et quamdam suorum partem miserunt ad muri ambitum, qui Epipolas cingebat, existimantes fore, ut eum desertum caperent.

Et exteriorem quidem decem jugerum munitionem, quam Athenienses fecerant, ceperunt ac diripuerunt; ipsum vero muri ambitum ne occuparent Nicias impedivit (forte enim ob infirmam valetudinem in eo relictus erat); is enim maebinas omnemque materiam, quae ante murum erat dejecta, a suis ministris incendi jussit, postquam animadvertit, suos propter virorum solitudinem nullam rfliam vincendi facultatem habituros.

Atque res ita cecidit; Syracusani enim propter incendium propius accedere non sunt ausi, sed se retro recipiebant Nam etiam ex locis inferioribus, subsidium Atheniensium, qui Syracusanos illuc progressos insecuti erant, ad ambitum jam succedebat, et simul classis eorum ex Thapso, ut praeceptum erat, in magnum portum navigabat.

Quae cernentes illi Syracusani, qui in superioribus locis erant, celeriter abierunt, et reliquus eorum omnis exercitus in urbem rediit, quod existimarent, jam sibi non satis virium adesse ad impediendam muri ad mare pertinentis structuram.