History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atii. Nos vero nostri imperii, etiam si deletum fuerit, finem non extimescimus; neque enim, qui aliis imperant, ut Lacedaemonii, ii sunt formidabiles victis (in praesentia autem nullum cum Lacedaemoniis nobis est certamen), sed si alicubi illi, qui aliorum imperio paruerint, ipsi eos aggressi superaverint.

Sed hac quidem de re periclitari nobis permittatur; illud vero declarabimus, nos et ob utilitatem nostri imperii adesse, et ob vestrae civitatis salutem verba nunc facturos, quippe qui cupimus et sine labore vobis imperare et vos ex usu utrorumque salvos esse.