History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Ath. Nos igitur neque ipsi speciosis nominibus utentes longam et parum plausibilem orationem afferemus ut probemus vel imperium jure a nobis obtineri, quod Medum debellarimus, vel quod injuriis affecti eas nunc ulciscamur, neque censemus propterea quod Lacedaemoniorum coloni quum sitis, tamen non et ipsi bellum adversus nos gesseritis, neque injuriam ullam nobis feceritis, existimandum vobis esse fore ut nobis persuadeatis, sed potius ea vobis agenda esse, quae possunt fieri pro iis, qu» utri, que revera in animo habemus, qua in re et nos scimus et

239
vos intelligere debetis, justa quidem quae sint, In humana ratione per parem necessitatem aestimari, ea vero, quae lieri possint, potentiores facere et infirmiores concedere.

Mel. Atqui nos utile quidem censemus (necesse enim est, quandoquidem vos ita, praeterita aequitate, sermonem de utilitate instituistis) id quod omnibus est commune bonum, a vobis non eveiti, sed ei, qui quoque tempore in periculo versatur, ea justa haberi, quae aequa sunt, atque eum etiam praeter id, quod accuratissima ratione justum est, si alteri persuadere possit, commodum aliquod percipere. Hoc autem eo magis e re vestra futurum est, quo etiam vos majore proposita poena, si offenderitis, ceteris mortalibus exemplo eritis.