History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Viri Peloponnesii, e quali terra profecti simus, et eam propter animi generositatem perpetuo liberam esse et vos Dorienses cum Ionibus praelium commissuros esse, quibus superiores esse consuevistis, paucis a me declaratum sufficiat;

qua autem ratione hostes aggredi statuerim , docebo, ne, quod cum paucis, non autem cura uuii er-sis belli fortunam periclitamur, minus tutum vobis videatur, et timorem incutiat.

Conjicio enim hostes contemptione nostri, et quod non speraverint quemquam ad prer-lium contra se proditurum, locum illum conscendisse, et nunc nullis ordinibus servatis ad locorum contemplationem conversos securos esse.

Quisquis autem haec hostium peccata optime animadvertit, et simul pro viribus eos aggreditur, non tam aperte et acie palam contra ipsos instructa, quam pro eo, quod pro praesenti rerum statu utilitas flagitat, is ut plurimum ex animi sententia reni gerat;

haec autem belli furta pulcherrimam gloriam habent, quibus quis hostem maxime fallens, amicis plurimum prosit.