History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Brasidas vero simul atque Athenienses castra movere videt, et ipse degressus a Cerdylio Amphipolin intrt-x it.

Et eruptionem quidem aut proelii potestatem Atheniensibus numquam fecit, de apparatu suo metuens et suos ratus impares hosti esse, non numero (nam propemo-dum pares erant), sed dignitate (nam in illa expeditione militabat electus ipsorum Atheniensium flos, et Lemniorum atque Imbriorum robur), sed parabat eos dolo aggredi.

Si enim suorum numerum et vilem armaturam, quam ipsa necessitas ministraral, hostibus ostendisset,existimabat se non facilius victorem fore, quam si ab iis ante conflictum conspectus non esset, neque propter id, quod res erat, in ipsorum contemptionem venisset.

Brasidas igitur quum centum et quinquaginta gravis armatura' milites delegisset, et reliquos Clearidae ducendos commisis-

206
set, repente Athenienses, priusquam abirent, adoriri cogitabat, existimans illos non pariter nudatos a se iterum interceptura iri, si auxilia ad ipsos venissent.

Conio* catis autem militibus universis, quod eorum animos confirmare suuraque consilium iis aperire vellet, haec verba fecit