History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Meliorum vero consessus respondit: « ./Equitas qn idem inter se per otium docendi non vituperatur, sed bellum quod jam praesens est et non futurum, ab hac re manifesto discrepat. Videmus enim et vos ipsos eorum, quae dicentur, judices venisse, et hujus colloquii exitum, si, ut par est, jure quidem vobis superiores fuerimus, et propterea vobis non cesserimus, bellum nobis allaturum, si vero obediamus, servitutem. »