History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Quoniam non apud populum verba a nobis fiunt, ne multitudo, si nos perpetua oratione utamur, et verba ad animos alliciendos apia, et quae a nullo refelli queant, faciamus, nobis semel auditis decipiatur (intelligi-mus enim nos ad paucos eo consilio nunc a vobis adductos esse), vos igitur, qui estis in isto consessu, tutius etiam agite. Singulatim enim et ne vos quidem perpetua oratione utentes, sed ut quidque non commode a nobis dici ridebitur, continuo respondeutes judicate. Ac primum quidem declarate, placeat ne facere, ut dicimus. »