History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Argivi vero et sodi quum eos vidissent, occupato loco natura munito et accessu difficili ad pugnam sese instruxerunt.

£1 Lacedaemonii coofestim obviam illis prodibant et usque ad lapidis jaculive jactum processerunt; t^nc vero quidam ex senioribus ad Agidem exclamavit, quum suos ad locum natura munitum tendere videret, eum malum malo sanare cogitare, innuens, quod vituperatum ex agro Argivo receptum hoc intempestivo studio compeu-sare vellet.

Ille vero sive propter illam inclamationem,

231
sive etiam quod repente sententiam mutasset, iterum celeriter copias, antequam manus consererent, retro abducebat.

Et quum in agrum Tegeaticum pervenisset, aquam 111 agrum Mantinicum avertere coepit, de qua quod magua damna dat, utram in partem cursu defertur, Mantinei et Tegeatae bellum inter se gerunt. Volebat enim Argivos eorumque socios a colle auxilio venire, ne aqua averteretur, ubi rem intellexissent, et ita eos deducere et proelium iu planitie facere.

Atque ille quidem, diem hunc ibi ad aquam mansit, eam avertens; Argivi vero eorumque socii primo quidem obstupefacti repentino illorum receptu e propinquo loco non habebant, quid conjectarent; deinde vero quum et illi sese recipientes e conspectu discessissent, et ipsi quiescerent, nec insequerentur, tunc vero suos duces rursus incusare coeperunt, quod et prius Lacedaemonii prope Argos opportune intercepti dimissi essent, et nunc aufugientes nullus insequeretur, sed per otium illi quidem incolumes evaderent, ipsi vero proderentur.

Duces igitur primo quidem turbati sunt; deinde vero suos a colle abduxerunt, et in planitiem progressi castra posuerunt, ut in hostem ituri.