History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Illi vero a multa quidem irroganda, et ab aedibus diruendis abstinuerunt, legem vero in praesenti tulerunt, qua; nunquam ante apud eos fuerat; decem enim viros Spartanos elegerunt, quos ipsi consiliarios addiderunt, sine quibus ei exercitum ex urbe abducere non liceret

Interea vero nuntius ab amicis Tegeatis ad ipsos allatus est, nisi eeleriter adessent, Tegeam ab iis ad Argivos eorumque socios defecturam, et propemodum jam defecisse.

Tunc vero Lacedaemonii tam ipsi quam He-lotes, cum universis copiis alacriter et ut numquam ante, opem Tegeatis tulerunt.

Iverunt autem ad Orestheum Maenaliae; et Arcadibus quidem suis sociis praeceperunt, ut congregati se Tegeam subsequerentur, ipsi vero quum universi ad Orestheum usque profecti essent, et illinc sextam suarum copiarum partem domum remisissent, in qua parte seniores ac juniores erant, ut res domesticas tuerentur, cum reliquis copiis Tegeam pervenerunt. Nec multo post sodi ab Arcadibus missi aderant.

Miserunt autem etiam Corinthum, et ad Bmolos et Phocenses et Locros, imperantes , ut celeriter ad Mantineam auxilio venirent. Sed his quidem et res subito aeddebat, et facile non erat copiis non conjunctis et se invicem praestolantibus agrum hostilem transire; nam hic in medio situs transitum prsdudebat; nihilo tamen minus ire properabant.

Lacedaemonii vero assumptis Arcadibus sociis, qui aderant, irruptionem in agrum Mantinicum fecerunt, castrisque ad Herculis tem-pium positis agrum vastabant.