History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Argivi vero hac re cognita, quum dies jam illuxisset, ex Nemea ad opem agro suo ferendam veniebant, et quum in Phliasiorum et Corinthiorum exercitum incidissent, ex Phliasiis quidem paucos interfecerunt, ipsi vero non multo plures ex suis a Corinthiis caesos amiserunt.

Et Boeoti et Megarenses et Sicyonii, ut iis praeceptum erat, ad Nemeam perrexerunt, nec Argivos amplius illic invenerunt, qui quum in planitiem descendissent, et res suas vastari animadvertissent, ad pugnam se praeparabant. Vicissim vero et Lacedaemonii aciem adversus illos instruebant.

Ceterum Argivi undique interclusi erant; nam a planitie quidem Lacedaemonii eorumque socii ipsos ab urbe arcebant, ex locis superioribus vero Corinthii et Phliasii et Pellenenses obstabant, ab illa vero parte, quae Nemeam spectabat, Boeoti et Sicyonii et Megarenses. Ipsis vero Argivis nulli equites praesto erant; soli namque ex sociis Athenienses nondum advenerant.

Argivorum autem et sociorum reliquus exercitus praesentem rerum statum non adeo periculosum esse ducebat, sed opportune proelium commissum iri videbatur, et Lacedaemonios in suo agro et prope suam urbem a se interceptos.

At quum exercitus jamjam essent concursuri, viri duo ex Argivis, Thrasyllus e quinque ducibus unus, et Alciphro publicus Lacedaemoniorum hospes, ad Agidem accesserunt, et cum eo sermonem habuerunt, ne proelium faceret; Argivos enim paratos esse aequo stare judicio, siquid Argivis Lacedaemonii crimini darent, pacemque foederibus ictis in posterum colere.