History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Argivi autem quum et initio Lacedaemoniorum apparatum praesensissent, et postea quam Phliuntem ibant, ut cum celeris se conjungerent, tunc demum et ipsi cum exercitu prodierunt; auxilium autem tulerunt iis et Mantinei cum suis sociis, et Eleorum tria gravis armaturae

228
millia.

Et progressi occ irrunt, Lacedaemoniis ad Mr-thydrium Arcadiae oppidum et utrique collem occupant. Et Argivi quidem ad proelium cum Lacedaemoniis ut sociorum auxilio nudatis committendum sese praeparabant; Agis vero castris noctu motis et clam Argivis Phliuntem ad ceteros socios contendebat.

Quod quum Argivi cognovissent, primo diluculo statim discedebant, primo quidem Argos, deinde vero ad illam viam, quae ad Nemeam ducit v qua Lacedaemonios cum sociis descensuros exspectabant.

Agis vero non convertit se ad illud iter, qua exspectabant, sed re Lacedaemoniis et Arcadibus et Epidauiriis denuntiata aliud asperum iniit, et in Argivorum planitiem descendit; et Corinthii et Pellenenses et Phliasii alia ardua via iter faciebant; Boeotis vero et Megarensibus et Sicyoniis praeceptum erat, ut via, quae ducit ad Nemeam, descenderent, ubi consederant Argivi, ut si Argivi contra ipsoe in plauitiem ad vim arcendam venirent, Oli equis uterentur eos a tergo insequenles.

Atque Agis quidem exercita sic disposito et irruptione in planitiem facta Saminthum et alia vastabat;