History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Eadem aestate Lacedaemonii cum universis copiis duce Plistoanacle Pausaniae filio, Lacedaemoniorum rege, expeditionem susceperunt adversus Parrhasios, qui sunt in Arcadia, Mantineorum imperio parentes, ab ipsis sedilione laborantibus acciti, simul etiam eversuri, si possent, munitionem, quam Mantinei in Cypselis exstruxerant, et ipsi suo praesidio tenebant, in agro Parrhasico sitam, prope Sciritidem, quae est agri Laconici.

Et Lacedaemonii quidem agrum Parrhasiorum vastabant, Mantinei vero urbis custodia Argivis praesidiariis tradita ipsi sodos suo praesidio tutabantur; quum autem et munitionem in Cypselis exstructam et urbes in agro Parrhasico sitas conservare non possent, abierunt.

Lacedaemonii vero, quum Parrhasios in libertatem asseruissent et munitionem illam evertissent, domum redierant.