History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Veruntamen ad Boeotos profecti, eos orabant, ut secum et cum Argivis societatem inirent, ceteraque communiter administrarent; ad baec illas decem dierum inducias, quae non multo post ista quinquaginta annorum foedera inter Athenienses et Boeotos mutuo factae erant, Corinthii suadebant Boeotis, ut se Athenas secuti sibi quoque impetrarent eodem modo factas, quo Boeoti eas habebant; si vero Athenienses recusarent, inducias ipsi quoque renunciarenl, et in posterum sine se nullum foedus facerent.

Boeoti vero rogantibus Corinthiis dc societate Argivorum quidem eos rem differre jubebant, Athenas vero cum Corinthiis profecti decem

217
dierum inducias non impetrarunl, sed Athenienses responderunt, Corinthiis esse foedera, si quidem Lacedaemoniorum essent socii.

Boeoti vero ideo non magis decem dierum induciis renunciare voluerunt, quamvis Corinthii hoc flagitarent, et cum expostulatione dicerent, ita inter se couvenisse; Corinthiis autem induciae sine foedere cum Atheniensibus erant.