History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque Atheniensium quidem legati ad castra redierunt; duces vero eorum, quum Melii nullo modo morem iis gerere vellent, ad bellum continuo se converterunt, et opus inter se per civitates partiti Melios vallo circumdederunt.

Post haec Athenienses praesidio quum ex suis tum ex sociorum copiis et a mari et a terra relicto cum majore copiarum parte domum redierunt. Reliqui autem in obsidione urbis manebant.

Sub idem tempus Argivi irruptione in agrum Phliasium facta et a Phliasiis et a suis exsulibus per insidias excepti circiter octoginta perierunt.

Et Athenienses, qui Pyli erant, magnam Lacedaemoniorum prapdam ceperunt; et Lacedaemonii ideo ne sic quidem solutis foederibus bellum iis faciebant; edicto tamen permiserunt cuitibel de suis, ut praedam ex Atheniensium finibus aget et.

Et Corinthii privatarum quarumdam controversiarum causa bellum Atheniensibus intulerunt; ceteri autem Peloponnesii quiescebant

Ceperunt vero etiam Melii munitionis ab Atheniensibus exstructae eam partem, quae forum spectabat, noctu eam aggressi, et nonnullos viros interfecerunt, et frumentum aliumque commeatum quam plurimum potue-

243
runt, in urbem importantes se receperunt , et deinde quiescebant ; et Athenienses postea diligentius excubias agebant. et haec aestas finiebatur.