History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Haec quum caduceator dixisset, Athenienses suo caduceatore ad Boeotos misso, negarunt se ullam injuriam templo fecisse, nec in posterum sua sponte se ullo modo id laesuros; nam ne initio quide m se hac de causa id ingressos esse, sed potius, ut illinc eos, qui injuriam sibi facerent, ulciscerentur.

Esse autem Graecorum institutum, ut penes quos fuerit imperium cujusque regionis, sive magnae, sive parvae, penes eosdem semper etiam templa sint, iis ceremoniis culta, quibus coli possint praeter eas, quae moribus jam sunt receptae.

Etenim et Boeotos, et ceterorum plerosque, quotquot agrum aliquem pristinis colonis per vim expulsis incolant, aliena templa primum invasisse, et nunc ea pro suis possidere.

Quare se quoque, si ampliorem illorum agri partem in suam potestatem redigere possent, eam retenturos; nunc vero se ex ea parte, in qua essent, utpote ex suo agro, nequaquam sua quidem sponte discessuros.

Aquam etiam se necessitate coactos movisse, quam non per insolentiam sibi imposuissent, sed ab illis qui priores in suum agrum irrupissent, inter defeu-sionem se ea uti coactos esse.

Consentaneum autem esse, veniam aliquam vel ab ipso deo dari omnibus, quae propter bellum aut aliquam aliam periculi necessitatem committerentur. Nam et delictis non voluntariis aras deorum esse refugium, scelerisque nomen impositum illis flagitiis, quae quis nulla necessitatis vi compulsus admittat, non autem illis, quae homines rebus adversis coacti committere ausi sint.

Ipsosque multo magis impie facere, qui pro templis cadavera militum restituere vellent, quam eos, qui templorum pretio nollent sibi parare ea, quae non deceret.

Atque jubebant eos aperte sibi dicere non quidem hac condi tione, ut abirent e Boeotorum terra (non enim se jam in illorum terra esse, sed in ea, quam belli jure possedissent) imo po-

188
tius ex patriis institutis per inducias ut cadavera suorum recipiant.