History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quum autem Hippocrates his verbis suos adhortaretur, et ad mediam usque exercitus adem progressus esset, nec majorem ejus partem ocius adire amplius posset, Boeoti, quum eos et ipsos tum quoque Pagondas celeriter adhortatus esset, paeana canere exorsi de colle signis infestis incedebant. Athenienses vero et ipsi in eos e diverso prodibant, cursuqne conflixerunt.

Atque 1 utriusque adei extremae partes ad manus non venerunt, sed idem incommodum sunt passae; nam aquarum rivi impediverunt. Cetera vero acies constitit pugnans acriter, et clypeis inter se connitens.

Et sinistrum quidem Boeotorum cornu vel ad mediam usque partem, ab Atheniensibus vincebatur, qui quum alios illic collocatos, tum vero praedpue Thespienses graviter presserunt. Nam quum milites, qui prope hos erant instructi, se recepissent, et in angusto circumventi essent, qui quidem ex Thespien-sibus perierunt, ii in ipso conflictu se defendentes concisi sunt; atque etiam nonnulli Athenienses, in hoste dreumve-niendo perturbati se mutuis vulneribus interfecerunt, quod se non internoscerent.