History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Brevis quidem erit, o Athenienses, haec adhortatio, sed apud viros fortes idem valet, et memoriam potius revocat quam proponit imperium.

Nemini autem vestrum in mentem veniat, non recte nos in alieno solo tantum periculum subire. Nam in istorum agro pro nostro certamen est futurum; et si vicerimus, Peloponnesii sine istorum equitatu in vestrum agrum nunquam irrumpent, uno autem proelio et hunc vobis adjungitis, et illum in majorem libertatem vindicatis.

In eos igitur impetum facite e dignitate civitatis, quam unusquisque vestrum patriam habens inter Graecas civitates principem esse gloriatur, et vestrorum majorum, qui duce Myronide istis ad CEnophyta. proelio superatis Boeotiam quondam tenuerunt. »