History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Pagondas bis verbis Boeotos adhortatus persuasit, ut irent adversus Athenienses, confestimque motis castris exercitum eduxit; jam enim et serum diei erat. Quum autem ad eorum castra prope accessisset, in' loco subsistens, unde colle interjecto alteri alteros conspicere non poterant, aciem instruebat et ut ad proelium se praeparabat

Hippocrates autem, qui apud Delium erat, quum ei nuntiatum esset Boeotos accedere, mittit ad exercitum imperans, ut in suo quisque ordine consisterent, nec multo post ipse adfuit, relictis ferme trecentis equitibus circa Delium, tum ad loci custodiam, si qua manus eum adoreretur, tum etiam ut occasione observata Boeotos in ipso proelio a tergo aggrederentur.

Boeoti vero his opposuerunt, qui vim eorum propulsarent, et quum omnes ipsorum res recte haberent, in summo colle apparuerunt, et cum armis ibi substiterunt acie instructa, ut pugnaturi erant, septem ferme gravis armature millia, levis vero supra decem millia, equites mille et peltati quingenti.

Dextrum autem cornu tenebant Thebani eorumque contributi, medii vero erant Haliartii et Coronaei et Copaeeuses, ceterique lacus accolae; sinistrum vero tenebant Thespienses et Tanagraei et Orchomenii. In cornu autem utroque erat equitatus, et levis armatura. Et Thebani quidem milites in quinos et vicenos in altitudinem digesserant, reliqui vero ut quibusque contigit.

Atque hic quidem erat Boeotorum apparatus haecque aciei instructae ratio;