History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Vobisque patrium est externum exercitum vos invadentem pariter et in vestro et in alieno solo propulsare. Athenienses vero, qui praeterea finitimi sunt, multo magis propulsare necesse est.

Nam si adversus finitimos libertas omnibus in eo posita est, ut illis aemula virtute obsistant, adversus hos utique, qui etiam non modo finitimos, sed et remotos in servitutem redigere conantur,quo modo non vel in extremam dimicationem descendendum sit? (Exemplum autem ob oculos positum habemus

185
quum Euboenses trans fretum sitos, tum etiam celere Graeciae magnam partem,quo modo erga eos sil affecta) et intelligendum, ceteros quidem de agri finibus cum gentibus finitimis dimicare, nobis vero si vincamur, unicum minime dubium finem de universa terra statutum iri. Nam in eam ingressi, rebus nostris per vim potientur.

Tanto istorum accolarum propinquitas nobis magis, quam aliis, est periculosa. Qui enim potentiae confidentia, ut nunc Athenienses , arma vicinis inferunt, illum quidem, qui est quietus et qui in suo agro tantum se defendit, confidentius invadere consueverunt, eum vero, qui extra fines occurrit, et qui, si occasio fuerit, belli facit initium, minus prompte bello premere.

Hqjus autem rei experimentum adversus istos habemus; quum enim eos ad Coroneam vicissemus, quo tempore propter nostras seditiones agrum nostram occupatum tenebant, magnam Boeotiae securitatem ad boc usque tempus praestitimus.

Quorum nos memores operam dare oportet, ut et majores natu rebus olim gestis pares simus, et minores natu patrum illorum, qui tunc viri fortes fuerunt, filii, ne domesticas virtutes dedecorent, sed persuasum habentes, deum a nobis futurum, cujus fanum isti nefarie muro septum tenent, et sacrificiis freti, quae nobis immolantibus laetum ac felicem rerum eventum promittunt, adversus hos tendamus, et demonstremus, ut ea, quae concupiscunt, bellum non propulsantibus inferendo comparent, illos vero, quorum patria generositas fert, ut et suum ipsorum agrum semper liberent pugnando, nec alienum in servitutem injuste redigant, non permissuros, ut isti e suis finibus sine certamine discedant.