History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Demosthenes vero, cernens Lacedaemonios cum navalibus simul et pedestribus copiis aggressuros, ipse quoque se praeparabat, et naves, quae ipsi relictae adhuc aderant, subdpxit, easque vallis etiam munitas sub munitione collocavit, et earum nautas scutis infirmis et plerisque vimineis armavit; nec enim in loco deserto arma sibi comparare poterant, quinetiam haec ipsa ceperant ex piratica triremi et actuario navigio Messeniorum, qui forte eo appulerant. Et inter istos Messenios fuerunt ad quadraginta gravis armaturae milites, quibus Demosthenes una cum reliquis utebatur.

152

Itaque plerosque tam inermium quam armatorum, qaa maxime muro munitus firmatu sque locus erat, continentem versus disposuit; praecipiens, ut peditatum propulsarent, si aggrederetur; ipse vero delectis ex omnibus sexaginta gravis armaturae militibus et aliquot sagittariis, extra murum ad mare profectus est, qua potissimum illos ex navibus in terram exscensum facere conaturos existimabat ad loca quidem aspera et saxosa ad mare conversa, sed tamen, quia ab bac parte suae munitionis murus infirmissimus erat, putabat, ut eos illuc deduceret, ipsos studiose expetituros esse;

non enim firmius ibi muniverant, existimantes neque se unquam navibus devictum iri, et ab illis, si per vim in terram escenderent, castellum facili negotio capi posse.

In hac igitur parte, quas ipsum mare spectabat, progressus milites disposuit, ut hostem arceret, si posset, eosque his verbis est adhortatus.