History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Insula enim nomine Sphacteria ante portum porrecta et prope adjacens efficit et portum tutum et introitus angustos, ut hac quidem, qua ad Atheniensium munitionem et Pylum vergit, bina navigia, illae vere, qua vergit ad reliquam continentem, octona vel novena transire possint; totaque silvestris et propter solitudinem invia, et quindecim ferme stadiorum magnitudine erat.

Portus igitur ostia navibus confertim collocatis, ita ut proras hostibus adversas ha. berent, obstruere statuerant; in hanc insulam autem, timentes , ne ex ea bellum sibi facerent, gravis armaturae milites transportarunt, et alios in continente collocarunt.

Ita enim existimabant et ipsam insulam Atheniensibus hostem fore, atque etiam continentem, utpote quae nullum haberel locum ad exscensum faciendum; nam quum illa ipsius Pyli ora, quae extra portus ostium erat, et quae altum spectabat, importuosa esset, sciebant eos non habituros, unde proficiscerentur ad suos adjuvandos; se vero sine proelio navali et sine periculo locum expugnaturos, ut quidem erat verisimile, quod nullus in eo commeatus esset, et quod ab exiguo apparatu occupatus esset.

Quum autem hanc sententiam comprobassent, milites in insulam transportabant, ex omnibus lochis sortiti. Atque primo quidem etiam alii subinde per vices eo trajecerunt; postremi vero, qui etiam illic deprehensi sunt, erant quadringenti et viginti, praeter Helotas, qui circum ipsos erant; praeerat iis autem Epitadas Molobri filius.