History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Sic igitur Megarenses exsulum amici et ipsi Brasidae et ducibus ex civitatibus animo magis confirmati, quod ille superior fuisset et Athenienses non item pugnare voluissent, portas aperiunt, et eo recepto in colloquium veniunt, illis jam timore perculsis, qui Atheniensium partes sequuti erant. Et postea hic quidem sociis in urbes suas dimissis et ipse Corinthum reversus expeditionem in Thraciam parabat, quo et ante cogitarat;

Megarenses vero, qui in urbe erant, quum Athenienses quoque domunc rediissent, quotquot rerum cuig Atheniensibus actarum maxime participes fuerant, quia sciebant, se conspecto

178
esse, confestim se subduxerunt; ceteri vero colloquio cum exsulum amicis habito eos, qui apud Pegas erant, reduxerunt, quum eos sanctissimo jurejurando obstrinxissent, ut omnem praeteritarum injuriarum memoriam deponerent, et optimo publico consulerent.

At illi postquam magistratus gerere coeperunt armaque lustrarunt, dispositis cohortibus delegerunt ex inimicis et iis, qui Atheniensium partibus maxime favisse videbantur, ad centum viros, et quum de his populum suffragia aperte ferre coegissent, postquam damnati sunt, eos interfecerunt, et reipublica; statum in oligarchiam maxima ex parte commutarunt.

Atque haec status commutatio a paucissimis ex seditione facta diutissime duravit.