History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Postea vero Brasidas ejusque copiae propius mare et Megara urbem accesserunt, et occupato loco idoneo acie instructa quiescebant, existimantes fore, ut Athenienses contra se venirent, et scientes Megarenses circumspicere, utrorum esset futura victoria.

Utrumque autem opportune sibi cadere existimabant, simul quidem, si ipsi hostem priores non aggrederentur, nec proelii periculosi initium sua sponte facerent, siquidem aperte demonstraverant, se ad hostem propulsandum paratos esse, sibiqUe quodammodo sine pulvere et labore victoriam merito tribui , simul etiam, quod ad Megarenses attineret, rem sibi feliciter cessuram.

Si enim in illorum conspectum non venissent, rem nullo modo in fortunae arbitrio futuram, sed procul dubio se urbem quasi victos protinus amissuros fuisse; nunc vero illud etiam fortasse eventurum, ut ipsi Athenienses proelium detrectarent, atque ita res eae, quarum causa venerant, sibi sine proelio contingerent.

Quod etiam evenit. Megarenses enim, quum Athenienses ex Nisaea egressi aciem quidem ad longos muros instruxissent, sed tamen ipsi quoque quiescerent, Peloponnesiis eos non invadentibus, quum quidem horum quoque duces reputarent, sibi periculum non esse par; nam quum pleraque feliciter sibi jam successissent, si priores proelium adversus copias suis majores inirent, aut victores se Megara capturos, aut victos amissa praestanlissima totius exercitus parte, cladem accepturos, illos vero, quod exercitum ex omnibus Peloponnesii civitatibus collectum haberent, cum singulis etiam singularum civitatum partibus merito paratos esse audere belli fortunam periclitari; quum autem aliquandiu in armis commorati essent, et neutra acies alteram aggrederetur, discesserunt, prius Athenienses in Nisaeam, deinde vero Peloponnesii eo, unde venerant.