History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Eadem aestate Megarenses, qui in urbe erant, quum et ab Atheniensibus bello premerentur, qui quotannis semper cum frequentibus copiis irruptionem in eorum agrum bis faciebant, et a suis exsulibus, qui propter civium seditionem a populo expulsi ex Pegis latrociniis urbanos graviter infestabant, consultabant inter se et censebant exsules recipiendos, ne utrinque civitas perderetur.

Exsulum vero amici, quum istum rumorem sensissent, ipsi quoque apertius, quam ante, postulare coeperunt, ut in isto consilio perseverarent.

Sed quum populi principes animadvertissent, populum malis afllictum secum nullo modo posse tolerare, metu compulsi, cum Hippocrate Ariphronis et Demosthene Alcistlienis filio, Atheniensium ducibus, agere instituebant, eo consilio ut urbem dederent et existimantes, minus periculum sibi sic impendere, quam si illi, qui ab iis ejecti erant, rediissent.

Atque inter eos ita convenit, ut Athenienses primo quidem caperent muros longos (erant autem hi octo ferme stadiorum ab urbe ad Nisaeam ipsorum portum), ne Peloponnesii opem ex Nisaea ferrent, in qua ipsi soli praesidium habebant, ut Megara firmius tenerent; deinde vero et superiorem urbem dedere conarentur; hoc enim facto jam facilius deditionem facturi erant.