History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Talia quum Hermocrates dixisset, Siculi quidem ejus verbis adducti inter se animis consenserunt, ut ab armis discederent, sua quique retinentes, quae jam possidebant , Camarinaeis vero Morgantina concederetur, si certam pecuniae summam Syracusanis penderent;

Atheniensium vero socii advocatis illorum ducibus dixerunt se pacem facturos, et foedera cum illis quoque communia fore. Quod quum illi approbassent, compositionem faciebant; et Atheniensium naves discesserunt post haec e Sicilia.

Earum autem duces domum reversos populus Atheniensis mulctavit, exsilio quidem Pylhodorum et Sophoclem, pecunia vero tertium, Eurymedontem, quasi quum penes eos fuisset res Siculas in suam potestatem redigere, muneribus adducti discessissent.

Hoc modo praesenti rerum prosperitate utentes nihil sibi praeter animi sententiam succedere , sed aeque et quae fieri poterant et quae arduiora essent,

174
sive magno sive parvo apparata pariter conficere volebant. Cujus rei causa erat inopinata in plerisque rebus felicitas, quae spei vires iis subministrabat.