History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Atque ego quidem, ut initio dixi, maximae civitatis nomine agens, et bellum aliis inferre potius quam illatum propulsare paratus, meum tamen esse arbitror, his provisis aliquid concedere et non adversarios ita maleficiis allicere, ut ipse longe pluribus detrimentis afficiar, neque per stultam aemulationem existimare et proprii me consilii pariter arbitrum esse et fortunae, in quam nullum imperium habeo, sed me et aliis obnoxium esse, quatenus par est.

Et aequum esse censeo, ceteros idem facere, quod ego, vestra sponte, et non ab hostibus ad hoc compelli.

Nec enim turpe est domesticos domesticis cedere, aut Do-riensem aliquem Doriensi, aut Chalcidensem suo gentili, in universum denique eos, qui vicini sumus et ejusdem regionis incolae, idque regionis, quae mari undique alluitur, et uno nomine Siculi vocamur; qui, ut opinor, et bellum geremus , quum res ita tulerit, et in mutuam gratiam rursus redibimus, colloquiis communibus internos ipsos utentes.

Alienigenas vero contra nos profectos universi semper, si sapimus, propulsabimus, siquidem vel quum singuli laeduntur, universi periclitamur; socios vero numquam posthac accersemus, neque pacificatores.

Haec igitur si faciamus, et in praesentia duobus bonis Siciliam non fraudabimus, ut et Atheniensibus et bello domestico liberetur, et in posterum nos soli liberam et aliorum insidiis minus obnoxiam incolemus. »