History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

pacem vero, quam omnium confessione summum bonum esse constat, cur etiam inter nos ipsos facere non oporteat? An existimatis, si quid boni alicui adest, aut si cui contraria, non potiorem esse pacem quam bellum, tum ad liberandum alterutrum his malis, tum etiam ad illud bonum conservandum, et pacem habere honores et dignitates a periculo remotiores, atque alia, quae quis oratione longa persequi posset, quemadmodum de bello?Quibus rebus consideratis non oportet contemnere mea verba, sed potius unumquemque his admonitum suae saluti prospicere.

Et si quis vel suae causae aequitate vel sua potentia fretus certam de rei alicujus successu spem concepit, is caveat, ne praeter spem graviter labatur, illud intelligens, plures jam ultionibus persequentes illos, a quibus injurias acceperant , alios etiam sperantes se suas facultates aliqua potentia amplificaturos, hanc sortem habuisse, ut illi quidem non solum suas injurias ulti non sint, sed ne salutem quidem suam retinere potuerint; hi vero pro amplificaUooe etiam jacturam suarum rerum fecerint.

Ultio non ut jus erat, feliciter succedit propterea quod quis iqjuriam ab altero patitur; neque etiam potentia ideo est certa, quod homines bona spe compleat. Sed incertus futuri eventus plerumque plus valet, qui quum sit res omnium maxime lubrica, tamen utilissima videtur; utrique enim pariter timentes circumspectius alii alios invadimus.

« Quare nunc quoque simul et ob inexploratum hujus incerti rerum eventus metum et ob Atheniensium.

173
praesentiam, qui formidolosi jam adsunt, utroque nomine territi, et existimantes pro consilii imbecillitate iis, quorum quisque nostrum aliquid se perfecturum credidit, per haec impedimenta jam salis nos prohibitos esse, hostes imminentes ex nostra regione amandemus, et inter nos ipsi potissimum quidem aeternum foedus ineamus, sin minus, induciis in quam longissimum tempus factis, discordias privatas in aliud tempus differamus.

ln summa vero intel-ligamus, si mihi assentiamini, futurum, ut unusquisque nostrum suam civitatem liberam obtineat, unde nostro utentes arbitrio illis, qui aut bene aut male de nobis meriti sint, exaequo per virtutem gratiam parem referemus. At si non adhibita mihi fide aliis obediverimus, non ad ulciscendum aliquem, sed etiam, si praeclare nobiscum fortuna egerit, amici inimicissimis et adversarii iis quibus non convenit, per necessitatem fiemus.