History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Non ex ea civitate, viri Sicilienses, quae aut minima sit, aut bello maxime lahorel, egoortus verba faciam, sed sententiam proponens eam, quae in totius Siciliae commune bonum optima esse mihi videtur.

Ac bellum quidem quam tristis sit res, cur quis omnia mala, quae in eo insunt, inter scientes enumerans oratione prolixa utatur? Nemo enim aut propter imperitiam hoc agere cogitur, aut metu deterretur, si quid amplius commodi se adepturum speret. Sed usu venit, ut bis quidem lucra majora, quam pericula esse videantur, illi vero quodvis discrimen adire, quam ullam in praesenti jacturam facere malunt;