History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Nonnullos etiam ex Cytheris abducebant, quos periculi vitandi causa alio transferre placebat. Atque hos quidem Athenienses in insulis collocare decreverunt, et ceteros Cytherios suum agrum colentes, tributum quaterna talenta pendere, jEginetas vero omnes, quotquot capti erant, interficere, propter priorem perpetuam simultatem, Tantalum vero praeter ceteros Lacedaemonios in insula captos in vincula conjicere.

Eadem aestate in Sicilia induciae a Camarinacis et Gelois initae sunt, primo inter ipsos; mox etiam ceteri Sicilienses Gelam convenerunt et legatis ex omnibus civitatibus eo missis, in colloquium venerunt, si forte in pristinam gratiam redire possent. Et quum multae aliae sententiae in utramque partem dicebantur inter dissentientes et suum jus agentes, ut quique in aliqua re commodo se fraudatos existimabant; tum etiam Hermocrates Hermonis filius Syracusanus, qui quidem etiam praecipue eos movit, ad legatos a Siciliae communi missos hujusmodi verba fecit: