History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Hinc vero ad Epidaurum Limeram classe circumvecti sunt, agrique parte vastata pervenerant ad Thyream, quae est quidem agri, qui Cynosurius appellatur, sed Argivum et Laconicum agrum suo interjectu disterminat; Lacedaemonii autem, quod cam possiderent, Eginetis patria pulsis incolendam dederunt tum ob beneficia, quae et terrae motus tempore, et quum Helotes in dominos insurrexissent. in se contulerant, tum etiam quod, licet Atheniensium imperio subjecti, tamen secum perpetuo sensissent

Atheniensibus igitur cum classe adventantibus EgineUe murum, quem forte ad mare aedificabant, reliquerunt , et in superiorem urbem stadiis circiter decem a mari distantem, quam incolebant, se receperunt.