History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Et propterea ad pugnandam erant timidiores, et quicquid aggressi essent, id infelicem exitum putabant habiturum, propter animi diffidentiam, quod prius adversa fortuna premi non consuevissent.

Quum igitur Athenienses tunc oram maritimam vastarent, plerumque quiescebant, ut ad praesidium quodque exsccnsus aliquis e navibus fiebat, tum quod numero se quique inferiores esse ducerent, tum otiam quod in eo rerum statu constituti essent; una vero praesidiaria cohors, quae etiam ad Cotyrtam et Aphrodisiam hostes propulsavit, levis quidem armaturae turbam palatam impetu in eam facto terruit, sed quum gravis armaturae milites impetum excepissent, rursus se recepit, et aliquot ex ejus numero ceciderant, armaque capta sunt, et Athenienses erecto tropaeo in Cythera abierunt.