History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Per idem tempus, quo haec gerebantur, etiam Eurymedon et Sophocles, qui e Pylo cum Atheniensium classe in Siciliam proficiscebantur, quum Corcyram pervenissent, una cum urbis incolis bellum intulerunt Corcyraeis iis, qui sedes in Istone monte posuerant, qui post seditionem, ut dixi, eo profecti agro potiebantur et multa damua dabant.

Illos igitur adorti, munitionem quidem cepe runt; homines vero conglobati in editum quemdam locum fuga se receperunt, et compositionem hac conditione fecerunt, ut auxiliarios quidem milites ipsis traderent, de se vero armis traditis Atheniensium populus arbitratu suo statueret.

Duces autem Atheniensium ipsos fide publica interposita in insulam Ptychiam asservandos transportarunt, donec Athenas mitterentur, ita ut, si quis aufugiens deprehenderetur, fides, quae data erat, omnibus esset irrita.

Verum primores populi Corcyraei, veriti, ne Athenienses hos Athenas profectos non interficerent, hujusmodi fraudem moliuntur.

Illorum, qui in insula servabantur, aliquibus paucis persuadent, submissis amicis et monitis, ut quasi per benevolentiam dicerent, e re ipsorum maxime esse primo quoque tempore fugam capessere, se vero navigium aliquod praeparaturos; Atheniensium enim duces ipsos populo Corcyraeo tradere statuisse.