History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Sed illi dimidiae Corinthiorum parti, qu® in Cenchrea praesidii causa manebat, ne Athenienses adversus Crommyonem navigarent, hoc prudium non erat manifestum propter montem Oncum; ubi autem pulverem conspexere et rem cognovere, opem suis confestim ferebant Venerunt etiam auxilio ex urbe Corinthii natu majores, quum intellexissent id quod acciderat.

Quos universos conspicati Athenienses in se tendentes, ratique auxilium a vicinis Peloponnesiorum civitatibus missum contra se venire, celeriter ad naves se receperunt, habentes spolia et suorum cadavera, duobus exceptis, quae reliquerunt, quod ea reperire non poterant.

Quum autem naves conscendissent, ad insu. las adjacentes trajecerunt, et hinc misso caduceatore suorum cadavera, quae reliquerant, fide publica interposita receperunt. In hoc preelio ex Corinthiis quidem ceciderunt ducenti et duodecim, ex Atheniensibus vero paulo minus quinquaginta.

Athenienses autem ex istis insulis profecti eodem die ad agri Corinthii Crommyonem navigarunt; abest autem ab urbe centum et viginti stadiis. Et quum ibi stationem cepissent, agrum vastarunt et pernoctarunt.

Postridie vero maritimam oram legentes primum in Epidaurium agrum iverunt, et aliquo exsccnsu ex navibus facto Methonen venerunt, quae inter Epidaurum et Troezenem est sita,

167
et cliersooesi isthmum, m quo est Methone, ab ulraque littoris parte complexi muro cinxerunt impositoque praesidio postea Troezenium et Haliensem et Epidaurium agrum latrociniis infestabant Navibus autem postquam absoluto muro locum illum muniverunt, domum redierunt.