History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Eadem aestate statim post haec Athenienses in agrum Corinthium profecti sunt cum octoginta navibus, et duobus millibus gravis armaturae militum nominis Attici, et cum ducentis equitibus, qui in hippaginibus vehebantur; eos autem comitabantur ex sociis Milesii et Andrii et Carystii; praeerat autem Nicias Nicerati filius, cum duobus collegis.

Primo autem diluculo navigantes inter Chersonesum et Rhitum appulerunt ad littus loci, super quem situs est Solygius collis, in quo Dorienses olim sedibus positis bellum faciebant Corinthiis, qui in urbe habitabant et Nolenses erant; et super ipsum nunc exstat pagus nomine Solygia. Ab hoc autem litlore, ad quod naves appulerunt, hic pagus distat duodecim stadiis, Corinthus vero sexaginta, Isthmus vero viginti.

Corinthii autem, cum multo ante de classis Atticae adventu nuntios Argis allatos accepissent, omnes praeter illos, qui sunt extra Isthmum, ad Isthmum tutandum convenerunt; et praeterea ex eorum numero quingenti praesidiarii milites in Ampraciam et Leucadiam abierant; reliqui vero universis copiis observabant, quonam Athenienses essent appulsuri.

Sed quum illi noctu clam appulissent, et signa ipsis sublato essent, relicto suorum dimidia parte ad Cenchream, si forle Athenienses adversus Crommyonem irent, propere contra eos auxilio proficiscebantur.