History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quum autem captivi Athenas delati essent, Athenienses eos in vinculis asservare decreverunt, donec aliquam compositionem facerent; sed si Peloponnesii prius in agrum suum irrupissent, eos eductos occidere.

In Pylo autem praesidium collocarunt, et Messenii, qui Naupacti erant, huc ut in patriam suam (Pylus enim est in eo agro, qui quondam Messeniorum fuit) ex suorum civium numero missis, qui maxime idonei erant, agrum Laconicum latrociniis infestabant, maximisque damnis alliciebant, quod eadem lingua uterentur.

Lacedaemonii vero, quod superiore tempore latrociniorum et hujusmodi belli nescii erant, simul etiam quod Helotes ad hostem transfugiebant, et veriti, ne gravior aliqua rerum novarum molitio contra se in suo agro fieret, haec non facile ferebant, sed quamvis Atheniensibus manifesti esse nollent, tamen legatos ad eos mittebant, et Pylum et captivos recipere conabantur.

At illi majora affectabant, et quum saepius ad eos proficiscerentur, ipsos re infecta remittebant. Atque haec quidem circa Pylum gesta sunt