History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quum autem Cleo et Demosthenes animadverterent, illos, si vel tantillum magis cederent, a suis copiis interfectum iri, pugnam sedarunt suosque prohibuerunt, quod illos vivos Atheniensibus ducere cupiebant, si forte

164
audita caduceatoris voce, frangerentur animis ad arma tra· denda, et praesenti calamitatis gravitate vincerentur.

Et per praeconem edixerunt: si arma et se ipsos Atheniensibus dedere vellent ea conditione, ut Athenienses arbitratu suo de ipsis statuerent.

Illi vero audito Iioc edicto plerique clypeoe deposuerunt et manus quassarunt, significantes, ae accipere conditiones sibi per praeconis vocem oblatas. Post haec vero pugna inhibita in colloquium venerunt Cleo et Demosthenes, et ex illis Stypbo Pbaracis filius, quod ex superioribus ducibus primus Epitadas jam defunctus erat, et alter Hippagretas, qui in ejus locum erat suffectus adhuc superstes inter defunctos tanquam mortuus jacebat, ipse tertius designatus, qui ex lege imperium obtineret, si quid ilis accidisset.