History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Sed quum res nullum haberet exitum, Messeniorum dux ad Cleonem et Demosthenem accedens, eos frustra laborare dixit; sed si sagittariorum,et levis armaturae aliquam partem sibi dare vebnt, ad illos a tergo circumveniendos via, quamcunque ipse invenisset, putare aditum per vim aperiri posse.

Quum autem accepisset, quae petierat, ex occulto iter ingressus, ne ab illis conspiceretur, procedens qua in quoque loco praerupta insulae natura pedem figere permitteret, et ad eam partem, quam Lacedaemonii loci situ freti non custodiebant, difficulter et aegre illis insciis munitionem circumiit, atque repente in loco superiore a tergo hostium conspectus illos quidem ob inopinatum casum metu consternavit; hos vero, qui cernebant, quod exspectabant, multo magis confirmavit.

Quare Lacedaemonii, quum utrinque telis jam peterentur, et in eadem fortuna constituti essent, ut parva magnis conftram, quae erat Suorum ad Thermopylas, nam et illi semita a Persis circumventi perierant, et hi jam undique telis expositi diutius resistere non poterant, sed pauci cum multis dimicantes, et ob inediam corpore languentes, cedere cceperont, et Athenienses omni accessu jam potiebantur.