History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Tandem vero quum multi jam sauciati essent, quod semper in eodem loci spatio versarentur, conglobati ad extremam insulae munitionem non multum distantem cu-stodesque suos iverunt.

Ubi autem cesserunt, tum vero etiam roajore longe clamore sublato confidenter iis expediti milites instare coeperunt, et quotquot de Lacedaemoniis, dum se recipiunt, intercipiebantur, ab hoste caedebantur, sed plerique ad munitionem elapsi cum custodibus, qui illic erant, se instruxerunt secundum totam munitionem , ut hostem propulsarent, qua parte oppugnari poterat.

Atque Athenienses insecuti circumvenire quidem eos et circumdare non poterant propter loci situm natura munitum, sed ab adversa fronte aggressi pulsare conabantur.