History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Sic igitur illi aliquantisper inter se levi certamine pugnarunt; sed quum Lacedaemonii non amplias acriter procurrere possent, qua impetum fecissent, milites expediti, ubi eos prppler assiduum hostis propulsandi laborem jam tardiores esse animadverterunt, atque ipsi et ex ivi specie animos maxime confirmarunt, quod longe majorem suum numerum cernebant, et jam assueti magis, ut illi non amplius pariter formidabiles sibi viderentur, quia non continuo tam gravia perpessi erani, quam exspectaverant, atque visi erant antea, quum primum iu terram egressi sunt, animis dejecti, quippe qui contra Lacedaemonios irent, tum contemptu sumpto et sublato clamore impetum in eos conferti fecerunt, et lapidibus et sagittis telis-que, quae quisque ad manum habebat, eos petebant.

Clamore autem sublato et impetu simul facto, terror homines hujusmodi pugnae insuetos invasit, et silvae nuper com-

163
busto multus pulvis in sublime ferebatur, et propter sagittas ac lapidee, qui ab ingenti hominum multitudine jacieban-tur, et una cum pulvere ferebantur, unusquisque spatium ante suos pedes positum haud facile prospicere poterat.

Tunc vero proelium Lacedaemoniis asperius esse coepit. Nam ncqire ipsorum armatura sagittis amplius resistere poterat, et hasto, quibus petebantur, in ea fracto inhaerebant, neque se ipsis quid facerent habebant, tum quod eorum oculis erepta esset facultas prospiciendi, tum quod propter majorem clamorem ad hostibus sublatum exaudire non possent, quae ipsis praeciperentur, tum etiam quod periculum undique circumsisteret, nec ullam spem haberent excogitandae rationis, qua hostem propulsando servarentur. .