History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

At Nicias, quum Athenienses aliquantulum tn-multuati essent adversus Cleonem, quod non vel nunc etiam, si res facilis ipsi videretur, navigaret, simul etiam, quum videret eum ignaviam sibi exprobrantem, jussit ipsum assumptis quibus vellet copiis, quod quidem ad se collegasque attineret, rem aggredi.

Hic vero primo quidem existimans, eum verbotenus hoc concedere, paratus erat; sed ubi cognovit, ipsum revera cupere imperium tradere, tergiversari coepit, et illum, non se, praetoria dignitate praeditum esse dixit, timore jam perculsus, et ratus eum sibi cedere non ausurum.

Nicias vero rursus idem jubebat, et praetura ad Pylum cedebat, et Athenienses testabatur. Illi vero, quemadmodum vulgus facere solet, quo magis Cleo navigationem subterfugiebat ac deserebat dicta sua, eo magis Niciae imperabant, ut praeturam traderet, illique acclamabant, ut navigaret.

Quamobrem Cleo, quum non posset amplius se expedire cx iis, quae dixerat, expeditionem suscipit, et in medium progressus dixit se non timere Lacedaemonios, et se navigaturum nullo de civium numero secum docto, sed cum Lemniis et Imbriis, qui aderant, et peltatis, qui cx iEno venerant auxilio, et aliunde sagittariis quadringentis. Cum his copiis, dixit, additis ad milites, qui ad Pylum erant, [intra viginti dies aut Lacedaemonios vivos addocturum, aut illic interfecturum.

Tunc autem Atheniensibus inanis ejus oratio risum aliquo modo movit, jucunda tamen nihilominus res accidit viris prudentibus, considerantibus se alterum e duobus bonis adepturos, aut se a Cleone liberatum iri, id quod magis sperabant, aut, si opinione sua frustrati essent, illum Lacedaemonios in suam potestatem redacturum.