History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Athenis vero quum intelligeretur, exercitum variis incommodis affligi, et commeatus ad illos, qui in insula erant, transportari, consilii inopes erant, et verebantur, ne hiems suum praesidium opprimeret, videntes nullam facultatem fore res necessarias circa Peloponnesum advehendi, quum simul et in loco deserto necessitas major esset et ne aestate quidem satis commeatuum circummittere possent; et praeterea certam stationem classi illic non futuram, quod loca essent importuosa, sed aut custodia a se remissa hostes incolumes obsidionem perlaturos aut navigiis, quae commeatus importabant, tempestate observata erupturos.

Sed quod omnium maxime formidabant, illud erat, quod Lacedaemonios certa causa nixos nullum caduceatorem de pace acturum ad se postliac missuros arbitrarentur, eosque poenitebat, quod foedera non admisissent.

Cleo vero quum intelligeret, in se tendere suspicionem de foedere im-

160
ρedito, negabat verum dicere eos, qui nuntios affeebauL Quum autem illi,qui nuntios attulerant, suaderent, ota fidem sibi non haberent, aliquos exploratores eo mitterent, ipse cumTlieogene explorator ab Atheniensibus electus est

Ille vero quum intelligeret, se coactum iri vel eadem dicere , quae illi, quos criminabatur, vel, si contraria dixisset, se mendacem visum iri, suadebat Atheniensibus, quod eos ad bellum vel majore mole gerendum animis propensos esse videret, ut nullos quidem exploratores mitterent, neque cunctando occasionem praetermitterent, sed, si vera ipsis viderentur ea, quae nuntiabantur, cum classe proficiscerentur contra viros illos.

Et Niciam N icerat i filium, qui tunc dux erat, obscure designabat, inimicus ei et cum exprobratione praedicans, facile esse paratis copiis, si duces viros se praeberent, eo pro fectos capere viros in insula interceptos, hocque se facturum, si in imperio esset.