History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Hoc igitur die et sequentis parte Lacedaemonii quum aliquoties hostis munitionem adorti essent, destiterant; et tertio die naves aliquot Asinam dimiserunt ad comparandam materiam machinis faciendis, quod eam muri partem, quae portum spectabat, et quae alta quidem erat, sed tamen praecipue locum exscensioni in terram faciendae opportunum habebat , machinis a se captum iri sperarent.

Interea vero quadraginta Atheniensium naves ex Zacyntho advenerunt; nam accesserant illis auxilio aliquot praesidiariae, quae Naupacti erant, et quatuor Chiae.

Sed quum vidissent et ipsam continentem et insulam militibus armatis refertam, et naves, quae in portu erant, non prodire, ambigentes quonam appellerent, tunc quidem ad Proten insulam desertam, quae non multum distat, contenderunt, ibique castris positis pernoctarunt; postero autem die, ut ad navale proelium instructi, in altum vela fecerunt, si contra se in apertum mare venire voluissent; sin minus, ut ipsi in portum ingrederentur.

Atque illi quidem nec obviam iis in altum processerunt, neque, quod facere constituerant, ut portus ostia obstruerent, id jam perfecerant, sed in terra se continentes, naves complebant, seque ad navale proelium in portu non parvo committendum parabant, siquis ingredi voluisset.

154